- ELIMARUS I. Hajonis
- ELIMARUS I. HajonisDynastae Frisii, ex Rixa sorte Hunonis Gloriosi, Comitis Oldenburgici, fil. Friderico avunculo, in Com. Oldenburgico successit: controversiam ei de heraeditate movente Milone Com. Alvenslebio, cuiuspater Theodoricus fil. erat Conradi, quem patruus Hunonis praefati progenuerat. Obtinuit nihilominus Elimarus: cuius fil. Elimarus itidem et Ioh. duas dedêre lineas, (tertius Bernhardus Henrici Leonis miles fuit:) hic quidem Wildeshusanam, quae sec. 14. exstincta est, ille vero Oldenburgicam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.